monumenta.ch > Beda Venerabilis > 20
Beda, Historia Eccl. Gentis Anglorum, 5, XIX. Ut Coinred Merciorum, et Offa orientalium Saxonum rex in monachico habitu Romae vitam finierint; et de vita vel obitu Uilfridi episcopi. <<<     >>> XXI. Ut Ceolfrid abbas regi Pictorum architectos ecclesiae, simul et epistolam de catholico Pascha, vel de tonsura miserit.

CAPUT XX. Ut religioso abbati Hadriano Albinus, Uilfrido in episcopatum Acca successerit. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Anno post obitum praefati Patris proximo, id est, quinto Osredi regis, reverentissimus Pater Hadrianus abbas (Vid. lib. IV, c. 1), cooperator in verbo Dei Theodori beatae memoriae episcopi, defunctus est, et in monasterio suo in ecclesia beatae Dei Genitricis sepultus (Vid. lib. II, c. 6); qui est annus quadragesimus primus, ex quo a Vitaliano papa directus bnf5226.327 est cum Theodoro; ex quo autem Brittaniam venit, tricesimus nonus.
2 Cuius doctrinae simul csg247.280 et Theodori inter alia testimonium perhibet, quod Albinus discipulus eius qui monasterio ipsius in regimine successit, in tantum studiis scripturarum institutus est, ut Graecam quidem linguam non parva ex parte, Latinam vero non minus quam Anglorum, quae sibi naturalis est, noverit.
3 Suscepit vero pro Uilfrido episcopatum Hagustaldensis Ecclesiae Acca presbyter eius, vir et ipse strenuissimus, et coram Deo et hominibus magnificus; qui et ipsius ecclesiae ubk402.41 v suae, quae in beati Andreae apostoli honorem consecrata est, hab34.158 r aedificium multifario decore ac mirificis ampliavit operibus. Dedit namque operam, quod et hodie facit, ut adquisitis undecumque reliquiis beatorum apostolorum et martyrum Christi, in venerationem illorum poneret altaria, distinctis porticibus in hoc ipsum intra muros eiusdem ecclesiae, sed et historias passionis eorum, una cum caeteris ecclesiasticis voluminibus, summa industria congregans, amplissimam ibi ac nobilissimam bibliothecam fecit, necnon et vasa sancta et luminaria aliaque huiusmodi quae ad ornatum domus Dei pertinent, studiosissime paravit. Cantatorem quoque egregium, vocabulo Maban, qui a successoribus discipulorum beati papae Gregorii in Cantia fuerat cantandi sonos edoctus, ad se suosque instituendos accersiit, ac per annos duodecim tenuit: quatenus et quae illi non noverant, carmina ecclesiastica doceret; et ea quae quondam cognita longo usu vel negligentia inveterare coeperunt, huius doctrina priscum renovarentur in statum.
4 Nam et ipse episcopus Acca cantator erat peritissimus, quomodo etiam in litteris sanctis doctissimus, et in catholicae fidei confessione castissimus, in ecclesiasticae quoque institutionis regulis sollertissimus exstiterat; et usquedum praemia piae devotionis accipiat, existere non desistit : utpote qui a pueritia in clero sanctissimi ac Deo dilecti Boza, Eboracensis episcopi, nutritus bnf5226.328 atque eruditus est; deinde ad Uilfridum episcopum spe melioris propositi adveniens, omnem in eius obsequio usque ad obitum illius explevit aetatem: csg547.630 cum quo etiam Romam veniens multa illic quae in patria nequiverat, Ecclesiae sanctae institutis utilia didicit.


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik